CATONIUM

CATONIUM
CATONIUM
in versu Laberii, apud A. Gellium, l. 16. c. 7.
------ ------ ------ ------ tollet bonâ
Fide vos Orcus nudas in catonium:
Pro catomium perperam positum esse, contendit Vir magnus, et de colli vertebris accipit vocem, vide supra. Salmasius vero vocem mere Graecam esse, εἰς τὸ κατώνιον, et ad inferos, vel, ut infimi Aevi Scriptores dixêre, ad infernum, significare docet. Ab adverbio nempe κάτω, infra, Aeolicâ plane derivatione, κατώνιον dictum, sicut ἑτερώνιον, a voce ἕτερος, ἀλλώνιον ab ἄλλος, ἀνεμώνιον ab ἀνεμος, vide Eustathium in Il. v. adeoque κατώνιον inferorum hic locus est; cum Graeci Poetae κάτω plerumque de Inferis accipiant, uti Latini infra. Tibullus, l. 1. El. ult. v. 35.
Non seges est infra.
i. e. οὐκ ἀγρός ἐςτι κάτω, apud inferos. Quod proin verbum idem reducit in Epistolam 25. Ciceronis l. 7. Sed heus tu manum de tabula: Magister adest citius, quam putarâmus, vereor ne in catonium Catoninos i. e. ne morte afficiat Catonianarum partium homines et orco demittat. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano Cas. c. 18. ubi vocem Catomidiari pluribus exponit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”